Liber Exodus*

Caput 19: Versus 10

Vade ad populum,etc.ORIG.Descende et protestare populum, et purifica illum hodie et cras, et lavent vestimenta sua, et sint parati in diem tertium,etc. Qui vult venire ad verbum Dei, audiat quod praecipit Dominus: Sanctificatus venire debet et lotis vestibus. Si enim sordida attuleris vestimenta, dicetur tibi Matth. 22:Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem?Nemo ergo potest audire verbum Dei, nisi prius sanctificatus, id est sanctus corpore et spiritu et lotis vestibus: ingressurus est enim paulo post ad coenam nuptialem, manducaturus de carnibus agni, et potaturus poculum salutis. Nemo intrat ad coenam hanc sordidis vestibus; unde Eccle. 9:In omni tempore sint vestimenta tua munda.Lota sunt enim semel vestimenta tua gratia baptismatis. II Cor. 7:Purificatus es corpore, mundatus ab omni inquinamento carnis et spiritus.Act. 11:Quae ergo Deus mundavit, tu immunda ne feceris.Audi sanctificationis genus: ne accesseris, inquit, ad mulierem hodie et crastino, ut die tertio audias verbum Dei; hoc est quod ait Apostolus I Cor. 7:Bonum est homini mulierem non tangere,salvo tamen infirmis remedio nuptiali. I Cor. 7:Sed quia tempus breve est, superest ut qui habent uxores, sint tanquam non habentes.Sanctifica illos,etc.RAB.Qui ad conspectum Dei desiderat venire, sanctificet se fide et conversatione, et lavet vestimenta, id est opera hodie et cras, in praesenti scilicet et in futuro, ut ad gloriam resurrectionis perveniat, quam tertius dies insinuat.
(* Traductions européennes)